— 88 —
Propositio IV.

      Idea Dei, ex qua infinita infinitis modis sequuntur, unica
tantum esse potest.

Demonstratio.

      Intellectus infinitus nihil praeter Dei attributa, ejusque affectiones,
comprehendit (per Prop. 30. p. I.). Atqui Deus est unicus
(per Coroll. 1. Prop. 14. p. 1.). Ergo idea Dei, ex qua infinita
infinitis modis sequuntur, unica tantum esse potest. Q.E.D.
Spinoza E 88