— 46 —
XII.
Quomodo ab eadem
differat in modo, quo
concipitur.

      Est autem differentia in modo concipiendi; nam,
sublato lapide ex spatio vel loco in quo est, putamus
etiam ejus extensionem esse sublatam, utpote quam ut
singularem et ab ipso inseparabilem spectamus. Sed
interim extensionem loci, in quo erat lapis, remanere
arbitramur, eandemque esse, quamvis jam ille locus
lapidis a ligno, vel aqua, vel aëre, vel alio quovis corpore
occupetur, vel etiam vacuus esse credatur: quia
ibi consideratur extensio in genere, censeturque eadem
— 47 —
esse lapidis, ligni, aquae, aëris, aliorumque corporum,
vel etiam ipsius vacui, si quod detur, modo tantum sit
ejusdem magnitudinis ac figurae, servetque eundem
situm inter corpora externa, quae spatium illud determinant.
Descartes PPh 46-47