— 46 —
XI.
Quomodo in re non differat
a substantia
corporea.

      Et quidem facile agnoscemus, eandem esse extensionem,
quae naturam corporis et naturam spatii constituit,
nec magis haec duo a se mutuo differre, quam
natura generis aut speciei differt a natura individui: si
attendentes ad ideam quam habemus alicujus corporis,
exempli causa, lapidis, rejiciamus ab illa id omne
quod ad corporis naturam non requiri cognoscimus:
nempe rejiciamus primo duritiem, quia si lapis liquefiat
aut in pulvisculos quam minutissimos dividatur,
illam amittet, neque tamen ideo desinet esse corpus;
rejiciamus etiam colorem, quia vidimus saepe lapides
adeo pellucidos, ut nullus in iis esset color; rejiciamus
gravitatem, quia quamvis ignis sit levissimus, non
ideo minus putatur esse corpus; ac denique rejiciamus
frigus et calorem, aliasque omnes qualitates, quia vel
non considerantur in lapide, vel iis mutatis, non ideo
lapis corporis naturam amisisse existimatur. Ita enim
advertemus, nihil plane in ejus idea remanere, praeterquam
quod sit quid extensum in longum, latum et
profundum: quod idem continetur in idea spatii, non
modo corporibus pleni, sed ejus etiam quod vacuum
appellatur.
Descartes PPh 46