— 46 —
Et vero omnes sectae
in Philosophia, Medicina, Jurisprudentia,
omnes in vita
agenda controversiae, et jurgia
sunt a generibus; quia a
generibus sunt homonymiae,
seu aequivocationes, quae ab
errore esse dicuntur. In Physica,
quia generica materiae, et
formae nomina; in Jurisprudentia,
quia longe lateque patet
appellatio justi; in Medicina,
quia sanum, et corruptum sunt
nimis ampla vocabula; in vita
agenda, quia vox utile definita
— 47 —
non est. [>]
Vico Ant 46-47