— 45 —
Qua enim ratione intelligerem me dubitare, me
— 46 —
cupere, hoc est, aliquid mihi deesse, et me non esse
omnino perfectum, si nulla idea entis perfectioris in
me esset, ex cujus comparatione defectus meos agnoscerem?
      Nec dici potest hanc forte ideam Dei materialiter
falsam esse, ideoque a nihilo esse posse, ut paulo
ante de ideis caloris et frigoris, et similium, animadverti;
nam contra, cum maxime clara et distincta sit,
et plus realitatis objectivae quam ulla alia contineat,
nulla est per se magis vera, nec in qua minor falsitatis
suspicio reperiatur. Est, inquam, haec idea entis
summe perfecti et infiniti maxime vera; nam quamvis
forte fingi possit tale ens non existere, non tamen fingi
potest ejus ideam nihil reale mihi exhibere, ut de
idea frigoris ante dixi. Est etiam maxime clara et
distincta; nam quidquid clare et distincte percipio,
quod est reale et verum, et quod perfectionem aliquam
importat, totum in ea continetur.
Descartes Med 45-46