— 403 —
      Eo me fateor natum esse ingenio, ut summam studiorum
voluptatem, non in audiendis aliorum rationibus,
sed in ijsdem propria industria inveniendis
semper posuerim; quod me unum cum juvenem adhuc
ad scientias addiscendas allexisset, quoties novum inventum
aliquis liber pollicebatur in titulo, antequam
ulterius legerem, experiebar utrum forte aliquid simile
per ingenitam quamdam sagacitatem assequerer, cavebamque
exacte ne mihi hanc oblectationem innocuam
festina lectio praeriperet. Quod toties successit, ut tandem
animadverterim, me non amplius, ut caeteri solent,
per vagas et caecas disquisitiones, fortunae auxilio
potius quam artis, ad rerum veritatem pervenire; sed
certas regulas, quae ad hoc non parum juvant, longa
experientia percepisse, quibus usus sum postea ad
— 404 —
plures excogitandas. Atque ita hanc totam methodum
diligenter excolui, meque omnium maxime utilem
studendi modum ab initio sequutum fuisse mihi persuasi.
Descartes Reg 403-404