— 45 —
      Nec putare debeo me non percipere infinitum per
veram ideam, sed tantum per negationem finiti, ut
percipio quietem et tenebras per negationem motus
et lucis; nam contra manifeste intelligo plus realitatis
esse in substantia infinita quam in finita, ac
proinde priorem quodammodo in me esse perceptionem
infiniti quam finiti, hoc est Dei quam mei ipsius.
Descartes Med 45