— 21 —
Videamus
nunc Homeri tempore, quae Respublicae? In Achillis clypeo
Homerus
describit mulctas pro caede; et oratores reorum caussas
dicere in concione
: et nos demonstravimus in his libb., poenas
in primis Rebuspublicis, utpote optimatium severissimas esse
dictatas; quod Horatiano judicio inter Romanos, exemplis
Charondae inter Thurios, Zaleuci inter Locrenses, et Legibus
Draconis
, quas Atheniensibus sanguine scripsisse dictus est; et
severitate poenarum praenimia Leg. xii. Tabb. quas Romani a
prioribus gentibus accepere, graviter demonstravimus: et serae
libertatis esse, deprecari apud Populum vel mites poenas.
Nam quod Deus per occisi Abelis occasionem, pro occiso homine
mulctas sanciat, id dandum hominum raritati in ipsis
Mundi primordiis: et quod Grotius in Nott. ad libb. de jur. bell.
et pac.
quamplurimarum gentium barbararum leges numeret,
quae edicunt pro caedibus mulctas; id temporum crudelitati, et
avaritiae tribuendum: cum enim nuper crudelissimis bellis
Europam inundassent, et pecuniam summe admirarentur, non
poenis, sed mulctis a pravis facinoribus erant sane deterrendi.
Tandem Ulysses narratur de caprifico, ad quem se attinuerat,
ne a Scylla voraretur, dum navim Scylla revomebat, in eam
ita lassum desiluisse, ut Judex, qui multorum litigantium
caussas judicavit, a foro surgit ad prandium: quod est argumentum
satis adultae kalumniae, et jamdiu antiqui moris
exuti.
      Maxime autem adversantes de Homeri aetate sententiae
sunt, una opinantium, eum vixisse belli Trojani tempore,
nempe ad sexaginta annos, postquam Theseus Athenas fundarat:
altera opinantium, eum quadringentis sexaginta post
Trojanum bellum annis vixisse
, nempe, regnante inter Romanos
Numa. Igitur eo graecorum cultu, humanitate, luxu, deliciis,
fraudibus, libertate
, pro meo merito jure in posteriorem
sententiam concedo, utpote Homero ipso demonstratam; ut
neque pro hac posteriori sententia Homerus Aegyptum adire potuerit;
cum etiam sic vixerit ante Psammeticum, quo tempore
— 22 —
Aegyptus exteris omnibus occlusa erat.
      Ex hac dissertatione duo magni momenti Corollaria confeceris;
I. Scripturam vulgarem inter graecos nondum VI, VII.
Olympiade repertam esse: nam in toto Homero semel literarum
fit mentio, nempe quas Praetus Bellerophonti exitiales socero
scribit, quas per σήματα scriptas diserte narrat, per signa, seu
characteribus Heroicis exaratas II. Traditiones poëticas, sive
fabulas ad Homerum tot seculorum excursu multum corruptas
pervenisse, et post Homerum etiam esse depravatas; cum neque
ipse Homerus literis vulgaribus sua Poëmata commissa reliquerit,
sed per cantus memoria conservata, diu post scripturae
vulgari mandata sint, ut Josephus loc. sup. testatur.
Vico Notae 21-22