— 47 —
XXVI. Opposita.

      Opposita dupliciter considerantur: uno pacto secundum
rationem generalem, et ita sub illis includitur ratio
quatuor generum oppositionis, et titulus iste debet praecedere
titulum relativorum et contrariorum, quia relativa et
contraria una cum privativis et contradictoriis sunt species
oppositionis; alio pacto sumitur proprius, ut oppositionem
intelligimus eorum, quae ex adverso se respiciunt
citra contrarietatem et relationem, et ita oppositio est triplex,
privativa, contradictoria et regionalis. Privativa oppositio
— 48 —
est duplex, sicut duplex est privatio: quaedam quae
praecedit formam, et haec est principium rerum naturalium,
sicut ea privatio formae hominis, quae est in embryone,
qua embryo est in potentia propinqua ad esse animalis,
quaeque cum ablatione formae embryonis necessario consequitur,
et hoc est unum genus oppositionis inter privationem
et formam; quaedam quae sequitur formam, sicut
mors quae sequitur vitam, caecitas quae sequitur visum,
et haec multum abest ut sit principium rerum, sed est ipsa
meta et destructio. A primo genere privationis ad formam
datur ingressus, a secundo vero genere ad formam non datur
regressus, nisi mediate.
      Contradictoria oppositio est alia quidem logica, alia
vero physica universaliter dicta, id est secundum omnem
rationem realem. Oppositio logica est, quae consistit in complexione
conceptuum seu orationum, qualem docet Aristoteles
in suas species distribuere in libris περὶ ἑρμηνείας;
ut
enunciatio enunciationi opponitur contrarie, contradictorie,
subalterne seu subcontrarie.
      Oppositio realis contradictoria est in eo consistens,
quod per affirmationem et negationem eiusdem de eodem
significatur, sicut contradictorie opponuntur, mundum esse
aeternum, mundum non esse aeternum, quando subiectum
et praedicatum idem omnino significant.
      Regionalis oppositio est alia physica, alia metaphysica,
alia logica; sed omnes modi dicuntur per similitudinem
ad physicam, quae est sicut oppositio orientis et occidentis,
arctici et antarctici. Quae oppositio latina dictione significatur
per contra, graeca per ἀντί. Ita in omni genere
est haec oppositio regionalis, ut principium et finis una
— 49 —
ratione; alia enim ratione possunt opponi contrarie, ut
mori et nasci. In his enim ratio plus consideranda est
quam dictio, ut calidum et frigidum etiam regionaliter
opponi dicuntur, ut alterum accipimus in meridie, alterum
in septentrione; leve et grave, ut cum vulgo loquar,
alterum quidem in centro, alterum in circumferentia.
Bruno Sum 47-48-49