— 97 —
      Simile quoque undequaque sibi, quia dissimilitudo
iam proxime negata, pluralitatem statuit. Ipsum idem
praedictis rationibus, aeternitatis, immensitatis, unitatis,
undequaque similitudinis, immobile sit oportet.
Non enim movetur, nisi quod aliquid excedit, et
tale vel in plenum, vel in vacuum, quod extra infinitum
esse nequit. Doloris, aegritudinis, morbique expers:
tale enim sit oportet, quod neque situ transponitur,
neque forma diversificatur. Alteri quoque admiscibile
non erit, admixtione enim quod non est procreatur,
quod erat interit: admixtio item ex multis sit
oportet. Haec ille, qui ens et verum appellabat, quod
mente intellectuque conprehenditur, rerum substantiam,
naturam universam: caetera vero quae sensum
communem et imaginationem pulsant, quaeque in
vultu et facie naturae esse videntur plura, diversa,
contraria, mobilia, alterabilia, admiscibilia, ille non
entia, non vera appellabat. Unde Parmenides eius socius
atque discipulus, se ab intellectu ad opinionem,
ab eo quod est verum ad id quod est apparens, ab
entis contemplatione, ad non entis ratiocinia dixit
proficisci, cum post positum unum infinitum et immobile,
sicut Xenophanes, ad ponendum duo contraria
principia, hinc calidum, lucidum, leve, inde frigidum,
— 98 —
obscurum, grave converteretur. Adversus istos orthodoxa
intelligentia examinatos, quid rationis habeat
Aristoteles non coniicio, sed cum gravior occasio
dabitur, ad singulas aristotelicae invectivae partes
respondebimus.
Bruno Acr 97-98