— 45 —
      Itaque sola restat idea Dei, in qua considerandum
est an aliquid sit quod a me ipso non potuerit proficisci.
Dei nomine intelligo substantiam quandam infinitam,
independentem, summe intelligentem, summe
potentem, et a qua tum ego ipse, tum aliud omne, si
quid aliud extat, quodcumque extat, est creatum. Quae
sane omnia talia sunt ut, quo diligentius attendo,
tanto minus a me solo profecta esse posse videantur.
Ideoque ex antedictis, Deum necessario existere, est
concludendum.
      Nam quamvis substantiae quidem idea in me sit ex
hoc ipso quod sim substantia, non tamen idcirco esset
idea substantiae infinitae, cum sim finitus, nisi ab aliqua
substantia, quae revera esset infinita, procederet.
Descartes Med 45