— 113 —
      Quare princeps, si regnum augeri velit, leges Romanas ex doctrina
civili iubeat interpretari; et iudices ex ea lites iudicent, atque
optimorum arte illa oratorum, qua semper curant, ut possint,
semper ac possunt, praestant, ut privatis caussis publicam agglutinent:
iudices, inquam, in partem maxime adversam utantur:
illi namque id faciunt, ut privatum ius vincat publicum; at ipsi
faciant, ut publicum vincant privatum. Ita namque cum maximo
reipublicae bono philosophia iuris, nempe doctrina civilis, iterum
cum iurisprudentia coniungetur; maior et gravitas et sanctitas
legum erit; eloquentia regno accommodata florebit, quae,
quantum publicum ius privato dignitate, amplitudine et gravitate
praestat, tantum eloquentiae, quae nunc in usu est, antecellet.
Nam oratores, quo caussas obtineant, in eo totos fore necesse
est, ut eas iure publico probatas esse confirment; et ita spectati
in doctrina civili, politici ad ipsam rempublicam gubernandam
accedent.
Vico NT 113