— 316 —
      Par. XX. Ut cives, quantum fieri potest, aequales sint, quod in
Civitate apprime necessarium est, nulli, nisi a Rege oriundi, Nobiles
censendi sunt. At si omnibus ex Rege oriundis uxorem ducere,
seu liberos procreare liceret, successu temporis in magnum admodum
numerum crescerent, et Regi, et omnibus non tantum
oneri, sed formidolosissimi insuper essent. Homines enim, qui otio
abundant, scelera plerumque meditantur; unde fit, ut Reges maxime
Nobilium causa inducantur bellum gerere, quia Regibus,
Nobilibus stipatis, major ex bello, quam ex pace securitas, et
quies. Sed haec, utpote satis nota, relinquo, ut et quae ex Art. 15.
usque ad 27. in praec. Capite dixi: nam praecipua in hoc Cap. demonstrata,
et reliqua per se manifesta sunt.
      Par. XXI. Quod Judices plures numero esse debeant, quam ut a
viro privato magna ejus pars possit muneribus corrumpi, ut et quod
suffragia non palam, sed clam ferre debeant, et quod vacationis
praemium mereantur, omnibus etiam notum. Sed solent ubique annuum
habere stipendium; unde fit, ut non admodum festinent lites
dirimere, et saepe, ut quaestionibus nullus sit finis. Deinde ubi
bonorum publicatio Regum emolumenta sunt, ibi saepe non jus,
aut verum in cognitionibus, sed magnitudo opum spectatur; passim
delationes, et locupletissimus quisque in praedam correpti, quae
gravia, et intoleranda, sed necessi la le armorum excusata, etiam
in pace manent
. At Judicum avaritia, qui scilicet in duos, aut tres
annos ad summum constituuntur, metu succedentium temperantur,
ut jam taceam, quod Judices bona fixa nulla habere possunt, sed
quod argentum suum lucri causa concivibus credere debeant, atque
adeo iis magis consulere, quam insidiari coguntur, praesertim
si ipsi judices magno, uti diximus, numero sint.
      Par. XXII. At militiae nullum decernendum esse stipendium diximus:
nam summum militiae praemium libertas est. In statu enim
naturali nititur unusquisque sola libertatis causa sese, quantum potest,
defendere, nec aliud bellicae virtutis praemium exspectat,
quam ut suus sit; in statu autem civili omnes simul cives considerandi
perinde, ac homo in statu naturali, qui propterea, dum omnes
pro eo statu militant, sibi cavent, sibique vacant. At Consiliarii,
— —
Spinoza TP 316