— 87 —
Scholium.

      Vulgus per Dei potentiam intelligit Dei liberam voluntatem, et
jus in omnia, quae sunt, quaeque propterea communiter, ut contingentia,
considerantur. Deum enim potestatem omnia destruendi
habere dicunt, et in nihilum redigendi. Dei porro potentiam
cum potentia regum saepissime comparant. Sed hoc in Corollario
1. et 2. Propositionis 32. partis I. refutavimus, et Propositione
16. partis I. ostendimus, Deum eadem necessitate agere, qua se
ipsum intelligit, hoc est, sicuti ex necessitate divinae naturae sequitur
(sicut omnes uno ore statuunt), ut Deus se ipsum intelligat, eadem
etiam necessitate sequitur, ut Deus infinita infinitis modis agat.
Deinde Propositione 34. partis I. ostendimus, Dei potentiam nihil
esse, praeterquam Dei actuosam essentiam; adeoque tam nobis
impossibile est concipere, Deum non agere, quam Deum non
esse. Porro si haec ulterius persequi liberet, possem hic etiam
ostendere potentiam illam, quam vulgus Deo affingit, non tantum
humanam esse (quod ostendit Deum hominem, vel instar hominis
a vulgo concipi), sed etiam impotentiam involvere. Sed
nolo de eadem re toties sermonem instituere. Lectorem solummodo
— 88 —
iterum atque iterum rogo, ut, quae in prima parte, ex Propositione
16. usque ad finem de hac re dicta sunt, semel, atque iterum
perpendat. Nam nemo ea, quae volo, percipere recte poterit,
nisi magnopere caveat, ne Dei potentiam cum humana Regum
potentia, vel jure confundat.
Spinoza E 87-88