— 87 —
Propositio III.

      In Deo datur necessario idea, tam ejus essentiae, quam omnium,
quae ex ipsius essentia necessario sequuntur.

Demonstratio.

      Deus enim (per Prop. I. hujus) infinita infinitis modis cogitare,
sive (quod idem est, per Prop. 16. p. I.) ideam suae essentiae, et
omnium, quae necessario ex ea sequuntur, formare potest. Atqui
omne id, quod in Dei potestate est, necessario est (per Prop. 35.
p. I.
); ergo datur necessario talis idea, et (per Prop. 15. p. I.) non
nisi in Deo. Q.E.D.
Spinoza E 87