— 45 —
X.
Quid sit spatium, sive
locus internus.

      Non etiam in re differunt spatium, sive locus internus,
et substantia corporea in eo contenta, sed tantum
in modo, quo a nobis concipi solent. Revera enim extensio
in longum, latum et profundum, quae spatium
constituit, eadem plane est cum illa quae constituit
corpus. Sed in hoc differentia est, quod ipsam in corpore
ut singularem consideremus, et putemus semper
mutari quoties mutatur corpus: in spatio vero unitatem
tantum genericam ipsi tribuamus, adeo ut, mutato
corpore quod spatium implet, non tamen extensio
spatii mutari censeatur, sed remanere una et eadem,
quamdiu manet ejusdem magnitudinis ac figurae, servatque
eundem situm inter externa quaedam corpora,
per quae illud spatium determinamus.
Descartes PPh 45