— 45 —
IX.
Substantiam corpoream,
cum a quantitate
sua distinguitur,
confuse concipi tanquam
incorpoream.

      Et quamvis forte nonnulli aliud dicant, non puto
tamen ipsos aliud ea de re percipere; sed cum substantiam
ab extensione aut quantitate distinguunt, vel nihil
per nomen substantiae intelligunt, vel confusam tantum
substantiae incorporeae ideam habent, quam falso
tribuunt corporeae, hujusque substantiae corporeae veram
ideam extensioni relinquunt, quam tamen accidens
vocant, atque ita plane aliud efferunt verbis,
quam mente comprehendunt.
Descartes PPh 45