— 44 §117 —
      § CXVII. Philosophus, ut meditatur, ita proponit,
hinc in proponendo nullae aut paucissimae peculiares
regulae observandae. Terminos non curat, qua sunt soni
articulati, eatenus enim pertinent ad αἰσθητά. Horum
maiorem habere tenetur rationem sensitive proponens,
hinc aestheticae pars de proponendo prolixior esset
quam logicae. Iam quum perfecte hoc fieri possit et
imperfecte, hoc doceret Rhetorica generalis scientia
de imperfecte repraesentationes sensitivas proponendo
in genere
et illud Poetica generalis scientia de perfecte
proponendo repraesentationes sensitivas in genere
.
— 45 §117 —
Tam illius in sacram et profanam, iudicialem
demonstrativam deliberativam etc. quam huius in epicam
dramaticam lyricam cum variis speciebus analogis
divisiones relinquerent philosophi harum artium rhetoribus,
qui historicam et experimentalem earum cognitionem
animis insererent. Ipsi in demonstrandis generalibus
et definiendis praesertim accuratis poeseos et
eloquentiae pedestris limitibus occuparentur, quae gradu
quidem solo differunt, determinandis tamen quantitatibus
huic illive licitis non minorem opinamur geometram
requirunt quam Phrygum Mysorumque.
Finis.

Baumgarten MPh 44-45