— 402 —
      Eodem modo, si agnoscere velim, quomodo ab una
et eadem simplici causa contrarij simul effectus possint
— 403 —
produci, non pharmaca a Medicis mutuabor, quae
humores quosdam expellant, alios retineant; non de
Luna hariolabor, illam per lumen calefacere, et refrigerare
per qualitatem occultam: sed potius intuebor
libram, in qua idem pondus uno et eodem instanti
unam lancem elevat, dum aliam deprimit, et similia.
Descartes Reg 402-403