— 470 —
Et
hanc agendi virtutem omni substantiae inesse ajo, semperque aliquam ex
ea actionem nasci; adeoque nec ipsam substantiam corpoream (non magis
quam spiritualem) ab agendo cessare unquam; quod illi non satis percepisse
videntur, qui essentiam ejus in sola extensione, vel etiam impenetrabilitate
collocaverunt, et corpus omnimode quiescens concipere sibi sunt
visi. Apparebit etiam ex nostris meditationibus, substantiam creatam ab
alia substantia creata non ipsam vim agendi, sed praeexistentis jam nisus
sui, sive virtutis agendi, limites tantummodo ac determinationem accipere;
ut alia nunc taceam ad solvendum illud problema difficile, de substantiarum
operatione in se invicem, profutura.
Leibniz PhE 470