— 46 —
      Contrariorum rursum alia sunt mediata, nempe quorum
non est necessarium alterum esse in subiecto, sicut in
superficie colorabili non est necessarium esse vel album
vel nigrum (sunt enim inter duo haec contraria media); alia
vero sunt contraria immediata, ut in linea, in qua oportet
esse rectum vel curvum necessario. Eorum contrariorum,
quae mediata dicuntur, quaedam proprie dicuntur habere
medium neutrum, quaedam vero propius medium commune.
Neutrum dicimus, quod utrumque terminorum excludit,
commune vero, quod includit per utriusque participationem;
unde patet error medicorum, qui inter sanum at aegrum
constituunt medium neutrum, quando scilicet animal
vivit et bene se habet secundum quasdam partes et
conditiones, male vero secundum alias. Sed hoc est habere
secundum hanc partem et hanc conditionem sanitatem, secundum
hanc aegritudinem, unde potius deberent dicere
dispositionem utriusque quam neutrius. Quoadusque enim
animal vivit, aliquid est sanum in illo, sive minus sit de
sanitate sive magis; neutram vero dispositionem dicam,
— 47 —
quando neque aliquod, quod sanum possis dicere, est, neque
quod aegrum, nempe quando mortuum est. Contrarietatem
aliam in quatuor terminis inspicimus, aliam in tribus,
aliam (ut dictum est in aliis divisionibus) in duobus.
Quatuor termini sunt, sicut ubi accipimus A amicum, B inimicum,
C benefacere, D malefacere. Hic in tribus terminis,
sicut amici, inimici, benefacere, contraria non sunt
amicis benefacere et inimicis benefacere. Proinde sint tres
termini: benefacere, malefacere, amicis; contraria sunt amicis
benefacere et amicis malefacere. Ubi vero sunt quatuor
termini, ut amici, inimici, benefacere, malefacere, amicis
benefacere et inimicis malefacere sunt disparata, non contraria,
similiter et inimicis benefacere et amicis male; contraria
vero sunt amicis benefacere et amicis malefacere,
inimicis benefacere et inimicis malefacere. Ratio quarum
contrarietatum est in eo inspicienda, quo contrariae sunt
circa idem subiectum, non autem circa diversa subiecta.
Bruno Sum 46-47