— 112 —
Videtis iurisprudentiam rigidam
crescentis reipublicae, mitem et laxam decrescentis imperii
fuisse. Haec enim principio consilium fuit, quo principatus Romanus
invalesceret; deinde remedium, ut labescens consisteret;
tandem malum, quo rueret. Nam, sublato adgnatorum cognatorumque
discrimine et iure gentilitatis extincto, e familiis patriciis
et res effugit, et nomen evanuit, et virtus est resoluta.
Tot in servos beneficiis collatis, ingenuus Romanorum sanguis
sensim labefactatus, tandem corruptus est. Omnibus imperio
Romano subiectis civitate Romana donatis, amor in patriam,
— 113 —
et studium Romani nominis in civibus indigenis extincta sunt.
Iure privato tantopere promoto, cives nihil ius esse dein putarunt,
nisi suam ipsorum utilitatem; nec ultra publici commodi
studiosi. Romanorum et provinciarum iure confuso, provinciae
in propria regna, iam antequam re ipsa invaderentur, abiere:
et dissoluto tandem illo nexu, quo maxime Romanum imperium
auctum est, ut socii populi Romani solam fidei laudem,
Romanus autem populus et nominis gloriam et imperii vim
haberet, Romana monarchia sensim debilitata, tandem distracta
et deleta est. Ita ut haec laxior iurisprudentia et eloquentiae et
potentiae Romanae corruptae fuerit caussa potissima.
Vico NT 112-113