— 402 —
      Nam, e. g., si velim examinare, utrum aliqua potentia
naturalis possit eodem instanti transire ad locum
distantem, et per totum medium, non statim ad magnetis
vim, vel astrorum influxus, sed ne quidem ad
illuminationis celeritatem, mentem convertam, ut inquiram
utrum forte tales actiones fiant in instanti:
hoc enim difficilius possem probare quam quod quaeritur;
sed potius ad motus locales corporum reflectam,
quia nihil in toto hoc genere magis sensibile
esse potest. Et advertam lapidem quidem non posse in
instanti ex uno loco ad alium pervenire, quia corpus
est; potentiam vero, similem illi quae lapidem movet,
nonnisi in instanti communicari, si ex uno subjecto ad
aliud nuda perveniat. Ver. gr., si quantumvis longissimi
baculi unam extremitatem moveam, facile concipio
potentiam, per quam illa pars baculi movetur,
uno et eodem instanti alias etiam omnes ejus partes
necessario movere, quia tunc communicatur nuda,
neque in aliquo corpore existit, ut in lapide, a quo
deferatur.
Descartes Reg 402