— 44 —
      Ex iis vero quae in ideis rerum corporalium clara et
distincta sunt, quaedam ab idea mei ipsius videor mutuari
potuisse, nempe substantiam, durationem, numerum,
et si quae alia sint ejusmodi; nam cum cogito
lapidem esse substantiam, sive esse rem quae per se
apta est existere, itemque me esse substantiam, quamvis
concipiam me esse rem cogitantem et non extensam,
lapidem vero esse rem extensam et non cogitantem,
ac proinde maxima inter utrumque conceptum sit
diversitas, in ratione tamen substantiae videntur convenire;
itemque, cum percipio me nunc esse, et prius
etiam aliquamdiu fuisse recordor, cumque varias habeo
cogitationes quarum numerum intelligo, acquiro
— 45 —
ideas durationis et numeri, quas deinde ad quascunque
alias res possum transferre. Caetera autem
omnia ex quibus rerum corporearum ideae conflantur,
nempe extensio, figura, situs, et motus, in me
quidem, cum nihil aliud sim quam res cogitans, formaliter
non continentur; sed quia sunt tantum modi
quidam substantiae, ego autem substantia, videntur in
me contineri posse eminenter.
Descartes Med 44-45