— 96 —
ARTIC. III.

      Unum ens infinitum immobile bene posuit Xenophanes,
et eius discipulus Parmenides, et huius discipulus
Melissus, nec feliciter eos insectatur Aristoteles.
RATIO.

      Xenophanes ex ipsius Aristotelis verbis aeternum
voluit esse, quicquid est. Si eius quod est nihil, et
non ens, non potest esse principium: si quidquid est,
in nihilum labi nequeat, si omnia fiunt, nihil praeexistit:
sique ei quod est aliquid accedit, iterum
ex nihilo fiat oportet: quia in eo quod est paucius,
non est id quod est amplius, inque minore maius
esse non potest.
— 97 —
      Ipsum quoque ens, mole infinitum sit oportet, quia
sicut non habet principium temporis quando factum
sit, ita neque termini unde factum sit: similiter neque
temporis instans, neque magnitudinis terminum in
quem desinat. Idem unum sit oportet, quia plura ad
invicem necessario mutuo sese terminare oportet,
invicemque aliud alii finem esse.
Bruno Acr 96-97