— 44 §116 —
      § CXVI. Existente definitione, terminus definitus
excogitari facile potest; graeci iam philosophi et patres
inter αἰσθητά et νοητά sedulo semper distinxerunt, satisque
apparet αἰσθητά iis non solis aequipollere sensualibus,
quum absentia etiam sensa (ergo phantasmata) hoc
nomine honorentur. Sint ergo νοητά cognoscenda facultate
superiore obiectum Logices; αἰσθητά, ἐπιστήμης αἰσθητικῆς
sive Aestheticae.
Baumgarten MPh 44