— 112 —
Cur leges Furia Caninia, Aelia abrogatae? Cur sublatum ius
Latinae et dedititiae libertatis? Cur omnes manumissi liberti
Romani facti? ut Romani ingenui obsequio principis firmarentur.
Cur dominorum saevitia in servos coërcita? ut ne porro foris
erumpant, et audeant principis potentiam attentare. Cur peculia
filiisfamilias patrimonii iure permissa? ut mulcta quoque a delinquendo
deterreantur. Cur legitimationes institutae? ut patriciorum
ferocia mansuesceret. Cur dominium ex iure Quiritium
et ius bonorum, usucapio in Italia et longi temporis possessio
in provinciis olim distincta, nunc confusa? Cur omnes imperio
Romano subiecti civitate Romana donati? An quo sanctius fieret
arcanum, posse a provinciis imperatorem Romanum eligi? An,
quod verius, ut omnium aeque interesset imperium Romanum
stare? Cur donationes insinuandae? ne quis largitionibus turbida
agitet. Cur aucta militum privilegia? quo studeant magis potentiae
principis. Cur fideicommissorum pudor abiit in iuris necessitatem?
ut socii populi Romani, successionibus Romanorum antea
prohibiti, Romano principe laetarentur. Cur adgnatorum et cognatorum
in successionibus sublata discrimina? ne qui antiqua
et perpetua potentiae opumque laude ferocirent. Cur poenae
exasperatae? quia, cum princeps mortalis sit, acriori leges custodia
indigent.
      Haec ego innatantia animadverti, ut huius iurisprudentiae
usus et commoda digitum ostendens demonstrarem; et ne per
exempla utilitates huius rationis singulas explicem, quod nostrae
dissertationis institutum non patitur, per transennam, ut
aiunt, indicaverim cunctas. [>]
Vico NT 112