— 86 —
Propositio I.

      Cogitatio attributum Dei est, sive Deus est res cogitans.
Demonstratio.

      Singulares cogitationes, sive haec, et illa cogitatio modi sunt,
qui Dei naturam certo, et determinato modo exprimunt (per Coroll.
Prop. 25. p I.
). Competit ergo Deo (per Defin. 5. p. I.) attributum,
cujus conceptum singulares omnes cogitationes involvunt,
per quod etiam concipiuntur. Est igitur cogitatio unum ex
infinitis Dei attributis, quod Dei aeternam, et infinitam essentiam
exprimit (vid. Defin. 6. p. I.) sive Deus est res cogitans. Q.E.D.
Scholium.

      Patet etiam haec propositio ex hoc, quod nos possumus ens cogitans
infinitum concipere. Nam quo plura ens cogitans potest cogitare,
eo plus realitatis, sive perfectionis idem continere concipimus;
ergo ens, quod infinita infinitis modis cogitare potest,
est necessario virtute cogitandi infinitum. Cum itaque, ad solam
cogitationem attendendo, ens infinitum concipiamus, est necessario
(per Defin. 4. et 6. p. I.). Cogitatio unum ex infinitis Dei attributis,
ut volebamus.
Spinoza E 86