— 44 —
      LXXV. Itaque Tutela Sensuum, et Affectuum Libertas
sane sunt Jus naturale, quod antiqui Interpretes
appellant prius, et Stoicis dicuntur Prima naturae;
Dominium Rationis, Affectuum aequalitas, Tutela Consilj
est Jus naturale eorundem antiquorum Interpretum
secundarium quod dicunt; et naturae consequentia Stoicorum:
quae duo, quia Hugo Grotius bina falso puputaverit ;
ex quo errore factum, ut hanc ipsam Juris
naturalis divisionem antiquorum Interpretum, quam
judicio reprehendit, usu tamen ejus eximiae tractationis
de Jure belli, et pacis amplectatur; res digna est,
quam ex iisdem nostris principiis paullo altius repetamus.
      Deus Opt. Max. infinita sua potentia, sapientia, et
bonitate creavit ad sui similitudinem hominem, et potentia
dedit ei esse, sapientia nosse, bonitate velle, quo
vult suum esse, suumque nosse, sive adeo suae naturae
perfectionem.
      Ex tertio hoc Dei beneficio existunt duae juris naturalis
partes, altera, qua homo suum vult esse, altera,
qua suum vult nosse. Unde homines aequo ferme studio,
ne dicam acriori scire, quam esse desiderant: et impense
delectantur, quum aliquid novi discunt, et potissimum
quum brevi discunt; quare tantopere acuta dicta
delectant: aeque summe iis dolet decipi, errare labi;
ut nihil firmius recordentur, quam ubi semel offenderint:
quin ingeniorum contentiones omnium acerrimas
exercent: et sciendi cupiditate prae doctrinae gloria passim,
et facile vita cedunt.
      Illa parte, qua homo vult suum esse, continentur
quae Stoicis dicuntur Prima Naturae, quae respiciunt
vitam hominis cum ceteris animantibus communem, eaque
— 45 —
Philosophi isti definiunt, quibus Deus, ut hominem
creat, eum suae ipsius Tutelae commendat, qua suum
esse tueatur: quibus addas, quod cum esse a Divina
Omnipotentia datum sit, ab eadem Omnipotentia vis
ei corporis indita est, qua suum esse tueatur; atque
ea appellant prima Naturae; quia homo nascendo ea doctus
est, nempe brevissimis, immo praesentibus sensuum
notis voluptate, et dolore, vitae utilia sequi, declinare
noxia, ut suum sibi esse conservet; quod si prohibeatur
utilibus, urgeatur in noxia, nec aliter illa assequi, haec
declinare possit, vim vi propulset: cumque homo, quia
mortalis, in sua specie perdurare nequit, is, ut animantia
cetera in genere servare suum esse ab ipsa natura instigatur.
Vico Univ20 44-45