— 44 —
VIII.
Quantitatem et numerum
differre tantium
ratione a re quanta
et numerata.

      Quippe quantitas a substantia extensa in re non
differt, sed tantum ex parte nostri conceptus, ut et numerus
a re numerata. Ita scilicet ut totam naturam
substantiae corporeae, quae est in spatio decem pedum,
possimus considerare, quamvis ad istam mensuram decem
pedum non attendamus: quia plane eadem intelligitur
in qualibet istius spatii parte ac in toto. Et vice
versa, potest intelligi numerus denarius, ut etiam
quantitas continua decem pedum, etsi ad istam determinatam
substantiam non attendamus: quia plane
idem est conceptus numeri denarii, sive ad hanc mensuram
decem pedum, sive ad quidlibet aliud referatur;
et quantitas continua decem pedum, etsi non possit
— 45 —
intelligi sine aliqua substantia extensa, cujus sit quantitas,
potest tamen sine hac determinata. In re autem
fieri non potest, ut vel minimum quid ex ista quantitate
aut extensione tollatur, quin tantundem etiam de substantia
detrahatur; nec vice versa, ut tantillum de substantia
detrahatur, quin tantundem de quantitate ac
extensione tollatur.
Descartes PPh 44-45