— 44 —
Ac rarefactionem perfacile hoc modo,
non autem ullo alio, fieri posse percipimus. Ac denique
plane repugnat aliquid nova quantitate vel nova
extensione augeri, quin simul etiam nova substantia
extensa, hoc est, novum corpus ei accedat. Neque
enim ullum additamentum extensionis vel quantitatis,
sine additamento substantiae quae sit quanta et
extensa, potest intelligi, ut ex sequentibus clarius
patebit.
Descartes PPh 44