— 401 —
      Assuescant igitur omnes oportet, tam pauca simul
et tam simplicia cogitatione complecti, ut nihil unquam
se scire putent, quod non aeque distincte intueantur,
— 402 —
ac illud quod omnium distinctissime cognoscunt.
Ad quod quidem nonnulli longe aptiores nascuntur,
quam caeteri, sed arte etiam et exercitio ingenia ad
hoc reddi possunt longe aptiora; unumque est quod
omnium maxime hic monendum mihi videtur, nempe
ut quisque firmiter sibi persuadeat, non ex magnis et
obscuris rebus, sed ex facilibus tantum et magis obvijs,
scientias quantumlibet occultas esse deducendas.
Descartes Reg 401-402