— 43 §115 —
      § CXV. Philosophia poetica est per § 9 scientia ad
perfectionem dirigens orationem sensitivam. Quum vero
in loquendo repraesentationes eas habeamus, quas communicamus,
supponit philosophia poetica facultatem in
poeta sensitivam [cognoscitivam] inferiorem. Haec in sensitive cognoscendis
rebus dirigenda quidem esset per Logicam sensu
— 44 §115 —
generaliore, sed qui nostram scit logicam, quam incultus
hic ager sit, non nesciet. Quid? si ergo quos arctiores
in limites reapse includitur Logica etiam per ipsam
definitionem in eosdem redigeretur, habita pro scientia
vel philosophice aliquid cognoscendi, vel facultatem
cognoscitivam superiorem dirigente in cognoscenda
veritate
? Tunc enim daretur occasio philosophis non
sine ingenti lucro inquirendi in ea etiam artificia, quibus
inferiores cognoscendi facultates expoliri possent, acui
et ad emolumentum orbis felicius adhiberi. Quum psychologia
det firma principia, nulli dubitamus scientiam
dari posse facultatem cognoscitivam inferiorem quae
dirigat
, aut scientiam sensitive quid cognoscendi.
Baumgarten MPh 43-44