— 43 —
Quamvis enim falsitatem
proprie dictam, sive formalem, nonnisi in judiciis
posset reperiri paulo ante notaverim, est tamen profecto
quaedam alia falsitas materialis in ideis, cum non
rem tanquam rem repraesentant: ita, exempli causa,
ideae quas habeo caloris et frigoris, tam parum clarae
— 44 —
et distinctae sunt, ut ab iis discere non possim, an frigus
sit tantum privatio caloris, vel calor privatio frigoris,
vel utrumque sit realis qualitas, vel neutrum.
Et quia nullae ideae nisi tanquam rerum esse possunt,
siquidem verum sit frigus nihil aliud esse quam privationem
caloris, idea quae mihi illud tanquam reale
quid et positivum repraesentat, non immerito falsa dicetur,
et sic de caeteris.
      Quibus profecto non est necesse ut aliquem authorem
a me diversum assignem; nam, si quidem sint
falsae, hoc est nullas res repraesentent, lumine naturali
notum mihi est illas a nihilo procedere, hoc est, non
aliam ob causam in me esse quam quia deest aliquid
naturae meae, nec est plane perfecta; si autem sint
verae, quia tamen tam parum realitatis mihi exhibent,
ut ne quidem illud a non re possim distinguere, non
video cur a me ipso esse non possint.
Descartes Med 43-44