— 351 —
      [4] Et quo rem facilius intelligere totam possitis, illud internoscatis
oportet; me non heic scientias scientiis, artesque artibus nostras, et antiquorum
comparare: sed quid nostra studiorum ratio antiquam vincit; ecquid ab
ea vincatur disserere. Quare novae artes, scientiaeque, et nova inventa a novis
sciendi instrumentis, adjumentisque si non separanda, distinguenda sunt
tamen: illa namque studiorum materies est; haec via, et ratio, proprium nostrae
dissertationis argumentum.
Vico Diss 351