— 111 —
      Denique principatus Romani originem, stabilimen, formam,
auctum, statum, interitum contempletur, et ea omnia cum nostri
temporis regno componat, ut, an eaedem publicae utilitates
consequantur, dispiciat. Tum quamque definitionem
ad regni vim et naturam referat; et cuiusque Romani iuris
publicam aliquam caussam, quae necessario omnibus subest,
vestiget; et quae iura privata ex caussa condita sunt, quae
nostro regno prosit, producat; quae non obsit, permittat; quae
noceat, coarctet. Quid est iustitia? constans communis utilitatis
cura. Quid iurisprudentia? optimi regni notitia. Quid
ius? ars tuendae publicae utilitatis. Quid ius sive iustum?
utile. Quid ius naturale? utile cuiusque. Quid ius gentium?
utile nationum. Quid ius civile? utile civitatis. Qui fontes
iuris? et cur ius naturae natum? ut homo quoquo modo vivat.
Cur ius gentium introductum? ut homo tuto et facile vivat.
Cur ius civile constitutum? ut homo feliciter beateque vivat.
Quae summa lex, quam semper in aliis interpretandis sequi
debemus? regni amplitudo, principis salus, gloria utriusque.
Vico NT 111