— 401 —
Atqui
notandum est illos, qui vere sciunt, aequa facilitate
dignoscere veritatem, sive illam ex simplici subjecto,
sive ex obscuro eduxerint: unamquamque enim simili,
unico, et distincto actu comprehendunt, postquam
semel ad illam pervenerunt; sed tota diversitas est in
via, quae certe longior esse debet, si ducat ad veritatem
a primis et maxime absolutis principijs magis
remotam.
Descartes Reg 401