— 43 §114 —
      § CXIV. Definitio poeseos Ven. Walchii in Lexico
Philos.
quod sit species eloquentiae, qua auxilio ingenii
(hoc solum non facit poetam) cogitationes primarias
(themata) variis ingeniosis et lepidis cogitationibus aut
imaginibus aut repraesentationibus vestimus, sive soluta
sive ligata fiat oratione,
nimis lata, et quae linguam
affectuum
vocat, nimis angusta videtur, quae
tamen poesi iure tribuuntur ex nostra itidem determinabilia.
Baumgarten MPh 43