— 314 —
      Par. XVII. Hac eadem etiam de causa, ut cives scilicet fui juris
maneant, et libertatem tueantur, militia ex solis civibus nullo excepto
constare debet. Etenim homo armatus magis, quam inermis
fui juris ( vide Art. 12. hujus Cap. ), et ii cives suum jus in alterum
absolute transferunt, ejusdemque fidei omnino committunt, cui
arma dederunt, et urbium munimenta crediderunt. Huc accedit
humana avaritia, qua plerique maxime ducuntur: fieri enim
— 315 —
non potest, ut auxiliarius miles sine magnis sumptibus conducatur,
et cives vix pati possunt exactiones, quae sustentandae otiosae militiae
requiruntur. Quod autem nullus, qui integrae militiae, vel magnae
ejus parti imperet, nisi, cogente necessitate, in annum ad summum
eligendus sit, norunt omnes, qui historias, tam sacras, quam profanas
legerunt. Ratio autem nihil hoc clarius docet. Nam sane
imperii robur ei omnino creditur, cui satis temporis conceditur, ut
militarem gloriam occupet, ipsiusque nomen supra Regis attollatur,
vel fidum sibi exercitum faciat obsequio, liberalitate, et reliquis
artibus, ducibus assuetis, quibus alienum servitium, et sibi dominationem
quaerunt. Denique ad majorem totius imperii securitatem addidi,
quod hi militiae imperatores eligendi sunt ex Regis
Consiliariis, vel qui eodem officio functi sunt, hoc est, viris, qui
eo aetatis pervenerunt, qua homines plerumque vetera, et tuta,
quam nova, et periculosa malint.
      Par. XVIII. Cives inter se familiis distinguendos esse dixi, et ex
unaquaque aequalem Consiliariorum numerum eligendum, ut majores
urbes plures haberent pro numero civium Consiliarios, et plura,
ut aequum est, adferre possent suffragia. Nam imperii potentia
et consequenter jus ex civium numero aestimanda est; nec credo,
quod ad hanc inter cives aequalitatem servandam aliud medium
aptius excogitari potest, qui omnes natura ita comparati sunt,
ut unusquisque generi suo adscribi velit, et stirpe a reliquis internosci.
      Par. XIX. Praeterea in statu naturali unusquisque nihil minus sibi
vindicare, et sui juris facere potest, quam solum, et quicquid solo
ita adhaeret, ut id nusquam abscondere, nec portare, quo velit,
potest. Solum igitur, et quicquid ei ea, qua diximus, conditione
adhaeret, apprime communis Civitatis juris est, nempe eorum
omnium, qui junctis viribus, vel ejus, cui omnes potestatem dederunt,
qua id sibi vindicare possit, et consequenter solum, et
quicquid ei adhaeret, tanti valere apud cives debet, quantum necesse
est, ut pedem eo in loco figere, et commune jus, seu libertatem tueri
possint. Caeterum utilitates, quas Civitas hinc necesse est, ut capiat,
ostendimus Art. 8. hujus Capitis.
Spinoza TP 314-315