— 19 —
In exornationem perpetuam
cap. XII. part. II.
De Poëseos Origine.

      Sed ut quae de Poëseos Origine hoc cap. disseruimus, gravissime,
quantum est, confirmemus, de Homero, ejusque utroque
Poëmate quaedam ad hanc rem plurimum facientia aliquanto
curatius videamus.
De Homeri Aetate.

      Quae ut constabiliantur universa, ante omnia est Homeri
aetas
definienda. Cumque apud Graecos nulla inveniatur
conscriptio Poëmatis Homeri vetustior, ut scribit Josephus
I. lib. contra Appionem
; quid nobis superest, nisi ut Homeri
aetatem Homero ipso probemus
?
      Achilles in Patrocli funere edit omnium certaminum genera,
quae postea in ludis Olympicis jam humanissima Graecia
spectavit: quin Graeci Heroës ad Trojam in desultoriis curribus
pugnant, et Proci apud Penelopem equestri annuli ludo
exercentur; quae sunt egregiae dexteritatis specimina: iidemque
— 20 —
colludunt talis; qui lusus Graecos Romanosque vel excultissimos
detinebat. Jam ut taceam in aere, auro, argentove
caelandi artem, et Alcinoi tum hortorum delicias, tum
Regiarum aedium magnificentiam, quae demus Platoni,
oestro poëtico Homerum in idea, sive, ut latini dicunt, genere
quodam descripsisse. Commercia externa certe inter ipsos saltem
graecos non solum terra, sed mari quoque celebrata, ut Penelope
doleat, Telemachum errare commerciorum expertem; et
Eurialus phaeax Ulyssi ignoto erroni, excusanti certamen dicat,
eum non esse heroëm, qui athleta non sit, sed navis magistrum,
vecturae, viaticorum, et lucri rapacis callidum. Procul dubio
Homeri tempore exoticae merces foris ad graecos importatae,
unde nota Homero ebur, purpura, thus arabicum, quo in Papho
Veneris antrum
odorum; electrum, et ex electro gemmata
monilia; byssus arida tunica caepe tenujor ; vestes ex phrygio
opere
; vestes autem variae in usu phaeacibus: et inter Procorum
munera vestis
dono danda Penelopi, aureis suffulta fibulis,
quae flexiles porro congruerent
; vestis genus, quod hac mollissima
aetate vix tandem inventum est: sed, et quod in Romanorum
postremo luxu fuit, cedrus, ex quo ligni genere Priami
currus factus, quo ad Achillem devectus est, quod varias, pulchrasque
exhibebat figuras
: sed et quod neque luxus Romanus
excogitavit, cedri fumus quo Callypso antrum suffumigabat:
quae omnia certe Homerus oestro intelligere haut potuit. Qua
ratione transmitto apud Circem delicatissima balnea, et Phoeaces
balneis calidis
foveri, choris psallere, dormire in cubiculis;
et quod Priamus amisso Hectore, aliisque fortibus filiis, queratur,
sibi filios nequam esse superstites, tantum optimos Psaltores:
pueros, qui Proci ministrant, pulchros, flavicomos, pereleganter
vestitos
; et viris aeque ac foeminis comae studium, quod
Paridi, veluti effoeminato Hector, et Diomedes objiciunt. Et
quamvis Homerici Heroës carnibus tantum assis vescantur, (qui
cibus omnium maxime simplex est, utpote ad quem conficiendum
solo igne opus sit, in quem carnes projiciantur: nam deinde
carnes elixae sunt, ad quod et ignis, et aqua, et lebetes sunt necessarj:
tandem cibi jurulenti excogitati, in quibus praeter haec
omnia, sumen quoque est colliquandum) et delicatissimus Heroüm
cibus
narretur farina cum caseo, et melle commixta; tamen in duabus
— 21 —
comparationibus meminit piscationis; et Ulysses fictus erro,
pauper Proco stipem rogans, dicit, Deos Regibus hospitalibus
dare piscosum mare
; et nos in his libb. et nott. demonstravimus,
diu gentes summam maris habuisse religionem. [>]

Vico Notae 19-20-21