— 3 EP —
Ac denique, quoniam nonnulli quibus notum est me
quandam excoluisse Methodum ad quaslibet difficultates
in scientiis resolvendas, non quidem novam,
quia nihil est veritate antiquius, sed qua me saepe in
aliis non infoeliciter uti viderunt, hoc a me summopere
flagitarunt: ideoque officii mei esse putavi nonnihil
hac in re conari.
— 4 EP —
      Quicquid autem praestare potui, totum in hoc Tractatu
continetur. Non quod in eo diversas omnes rationes,
quae ad eadem probanda afferri possent, colligere
conatus sim, neque enim hoc videtur operae pretium
esse, nisi ubi nulla habetur satis certa; sed primas
tantum et praecipuas ita prosecutus sum, ut jam
pro certissimis et evidentissimis demonstrationibus illas
ausim proponere. Addamque etiam tales esse, ut non
putem ullam viam humano ingenio patere, per quam
meliores inveniri unquam possint: cogit enim me
causae necessitas, et gloria Dei, ad quam totum hoc
refertur, ut hic aliquanto liberius de meis loquar quam
mea fert consuetudo.
Descartes Med 3-4 Ep