— 401 —
      Est autem commune vitium Mortalibus, ut quae difficilia
pulchriora videantur; et plerique nihil se scire
existimant, quando alicujus rei causam valde perspicuam
et simplicem vident, qui interim sublimes quasdam
et alte petitas Philosophorum rationes admirantur,
etiamsi illae ut plurimum fundamentis nitantur a
nemine satis unquam perspectis, male sani profecto
qui tenebras chariores habent quam lucem. [>]
Descartes Reg 401