— 43 —
      Quantum autem ad ideas rerum corporalium, nihil
in illis occurrit, quod sit tantum ut non videatur a
me ipso potuisse proficisci; nam si penitius inspiciam,
et singulas examinem eo modo quo heri examinavi
ideam cerae, animadverto perpauca tantum esse quae
in illis clare et distincte percipio: nempe magnitudinem,
sive extensionem in longum, latum, et profundum;
figuram, quae ex terminatione istius extensionis
exsurgit; situm, quem diversa figurata inter se
obtinent; et motum, sive mutationem istius situs; quibus
addi possunt substantia, duratio, et numerus:
caetera autem, ut lumen et colores, soni, odores,
sapores, calor et frigus, aliaeque tactiles qualitates,
nonnisi valde confuse et obscure a me cogitantur,
adeo ut etiam ignorem an sint verae, vel falsae, hoc
est, an ideae, quas de illis habeo, sint rerum quarundam
ideae, an non rerum.
Descartes Med 43