— 95 —
Quis tandem
non videt, quemadmodum a speculatione naturae
circa species sensibiles seu naturales, ad speculationem
eiusdem circa species in seipsis, partim in
tertio et quarto, partim in tertiodecimo, et quartodecimo
Metaph.,
ubi de universalibus, de principiis,
de numeris, de ideis, iisque quae sunt circa haec,
examinando et disputando inquirit? Hinc proportio
Physicae ad Metaphysicam concluditur esse, 1. sicut
considerationis de simo, ad considerationem hinc
quidem nasi secundum se, inde vero curvitatis. 2.
sicut cognitio secundum nomen, ad cognitionem secundum
significati definitionem, et partium eius sensum:
3. sicut confusi mixtique conceptus ad distinctum
et immixtum: 4. contracti ad absolutum: 5.
concreti ad abstractum: 6. rationabilis ad intelligibile:
7. ut scientiae ad sapientiam: 8. ut intellectus
speculativi ad contemplativum: 9. ut notitiae adolescentis
puerorum, qua appellant omnes viros patres,
— 96 —
et omnes feminas matres, ad notitiam adultam
aliorum distinguentium unumquodque: termini
enim confuse in physicis accepti, in sua significata
significatorumque species distinguuntur in Metaphysicis,
ut maxime patet ex quinto Metaph., ubi omnes
significationes adducuntur substantiae, causae, principii,
elementi, infiniti, caeterorumque quae in naturalibus,
nonnisi obiter et ad modicum distinguuntur.
Metaphysicus enim distinguit horum unumquodque
utpote qui ens non secundum unam contractamque
rationem sed secundum omnem, absolutam, et incontractam,
quam solummodo distinguendo, et in
omnes rationes dividendo, Aristoteles lucrari pertentat,
quod quam feliciter faciat, alias aperiemus.
Bruno Acr 95-96