— 43 §113 —
      § CXIII. Si quis cum Vener. Arnoldo, in dem Versuch
einer systematischen Einleitung zur teutschen
Poesie
, poema definiret per orationem quae cum observatione
tonorum
(metro) rem quam fieri potest, vividissime
repraesentet et omni conceptibili vi in animum
lectoris ad eum certo modo commovendum se
insinuet,
notas has constituit: 1) metrum, 2) repraesentationes,
quae esse possunt, vividissimas, 3) ad commotionem
lectoris tendentem actionem in animum eius.
Prior determinatur ex nostra, § 104; 2) sunt extensive
clarae, coll. § 111 et 16; tertia fluit ex nostra per § 25,
26, 27.
Baumgarten MPh 43