— 314 —
( Tacit. Hist. lib. I. ) Omitto artes, et astus callidos Consiliariorum,
quibus sibi cavere debent, ne invidiae immolentur, quia
nimis noti sunt, et nemo, qui Historias legit, ignorare potest,
Consiliariis fidem plerumque exitio fuisse; atque adeo, ut sibi caveant,
eosdem callidos, non fidos esse oportet. Sed si Consiliarii
plures numero, quam ut in eodem scelere convenire possint, et
omnes inter se aequales sint, nec ultra quadriennium eo officio fungantur,
Regi nequaquam formidolosi esse queunt, nisi libertatem
iis adimere tentet, quo omnes cives pariter offendet. Nam,
(ut Ant. Perezius optime notat) imperio absoluto uti Principi admodum
periculosum, subditis admodum odiosum, et institutis
tam divinis, quam humanis adversum, ut innumera ostendunt
exempla.
      Par. XV. Praeter haec, alia fundamenta in praec. Cap. jecimus, ex
quibus Regi magna imperii, et civibus libertatis, ac pacis obtinendae
securitas oritur, quae suis locis ostendemus. Nam quae ad supremum
Concilium spectant, quaeque maximi ponderis sunt, ante
omnia demonstrare volui, jam reliqua eo, quo ipsa proposui, ordine
persequar.
      Par. XVI. Quod cives eo potentiores, et consequenter magis fui
juris sint, quo majores urbes, et magis munitas habent, dubio caret:
quo enim locus, in quo sunt, tutior est, eo libertatem suam melius
tueri, sive hostem externum, vel internum minus timere possunt,
et certum est, homines naturali ter securitati suae eo magis consulere,
quo divitiis potentiores sunt. Quae autem urbes alterius potentia,
ut conserventur, indigent, aequale jus cum eo non habent,
sed eatenus alterius sunt juris, quatenus alterius potentia indigent.
Jus enim sola potentia definiri in 2. Cap. ostendimus.
      Par. XVII. Hac eadem etiam de causa, ut cives scilicet fui juris
maneant, et libertatem tueantur, militia ex solis civibus nullo excepto
constare debet. Etenim homo armatus magis, quam inermis
fui juris ( vide Art. 12. hujus Cap. ), et ii cives suum jus in alterum
absolute transferunt, ejusdemque fidei omnino committunt, cui
arma dederunt, et urbium munimenta crediderunt. Huc accedit
humana avaritia, qua plerique maxime ducuntur: fieri enim
— —
Spinoza TP 314