— 45 —
XXV. Contrarietas.

      Contrarietas dupliciter sumitur. Communissime primo,
nempe pro omni oppositione, quae est in quolibet genere.
In omni quippe genere (ut notat Aristoteles) est una prima
contrarietas, sicut non est genus quod per contrarias differentias
non migret in species; quo pacto corporeum et
incorporeum, sensibile et insensibile et alia multa in genere
substantiae sunt contraria, continuum et discretum in
genere quantitatis etc.
      Secundo communiter contraria dicuntur, quae se invicem
tollunt ab eodem subiecto, sive intelligibili sive sensibili,
sicut contraria sunt divisibile et indivisibile, quae
sunt circa numerum et magnitudinem, quae sunt circa subiectum
idem genus et eandem materiam communem, sicut
par et impar circa numerum, non autem circa eandem
materiam propriam, nempe eandem speciem, quia numeri
species, quae est subiectum paritatis, ut tetras, decas, non
potest esse eadem subiectum imparitatis.
      Tertio proprie contraria dicuntur, quae sunt circa
idem subiectum proprium, unde se mutuo expellunt, ubi se
simul non compatiuntur, ut album et nigrum in superficie
eadem, triste et hilare in eodem simul spiritu seu animo.
      Primo modo contrarietas est in omni genere, ut dictum
est; secundo in quibusdam; tertio in uno praecise, ut
in genere qualitatis. Omnis enim contrarietas propriissime
dicta secundum qualitatem est.
      Contrariorum alia sunt in eodem genere, sicut album
et nigrum in genere qualitatis; alia in diversis generibus,
vel etiam diversa genera. In diversis quidem generibus, ut
— 46 —
dicit Aristoteles aeternum et corruptibile differre plus quam
genere; diversa genera, ut sunt bonum et malum. Contrariorum
alia sunt definita ad unum, ut ubi unum uni est
contrarium, sicut calidum frigido, turpe pulchro. Alia vero
non sunt definita ad unum, ut ubi uni plura sunt contraria,
sicut generaliter virtuti est contrarium vitium tantum,
vitio vero virtus est contraria et alterum vitium; liberalitati
enim contraria est avaritia tantum, avaritiae vero
contraria est tum liberalitas tum prodigalitas, non sub nomine
et ratione propria, sed sub nomine et ratione communi
virtutis et vitii.
Bruno Sum 45-46