— 85 —
Axiomata.

I. Hominis essentia non involvit necessariam existentiam,
hoc est, ex naturae ordine, tam fieri potest, ut hic,
et ille homo existat, quam ut non existat.
II. Homo cogitat <; of anders wy weten dat wy denken>.
III. Modi cogitandi, ut amor, cupiditas, vel quicunque
nomine affectus animi insigniuntur, non dantur,
— 86 —
nisi in eodem Individuo detur idea rei amatae, desideratae,
etc. At idea dari potest, quamvis nullus alius detur
cogitandi modus.
IV. Nos corpus quoddam multis modis affici sentimus.
V. Nullas res singulares < of niets van de genatuurde
natuur /natura naturata/> praeter corpora, et cogitandi
modos, sentimus, nec percipimus.
Postulata vide post 13. propositionem.
Spinoza E 85-86