— 119 —
      Caeterum cum nihil sit probatione nostra simplicius, mirum
est vel Cartesio vel Cartesianis, viris doctissimis, in mentem non
venisse. Sed illum quidem nimia fiducia sui ingenii in transversum
egit, hos alieni. Nam Cartesius, solito magnis viris vitio,
postremo factus est paulo praefidentior. Cartesiani autem non
pauci vereor ne paulatim Peripateticos complures imitari incipiant,
quos irrident, hoc est ne pro recta ratione et natura rerum,
consulendis magistri libris assuefiant.
Leibniz BD 119