— 43 —
VII.
Eam non posse ullo alio
modo intelligibili
explicari.

      Et sane non video, quid moverit nonnullos, ut mallent
dicere rarefactionem fieri per augmentationem
quantitatis, quam ipsam hoc spongiae exemplo explicare.
Nam etsi, cum aër aut aqua rarefiunt, non videamus
ullos ipsorum poros qui ampliores reddantur,
— 44 —
nec ullum novum corpus, quod ad illos replendos
accedat: non est tamen rationi tam consentaneum,
aliquid non intelligibile effingere, ad eorum rarefactionem
verbotenus explicandam, quam ex hoc quod
rarefiant, concludere in ipsis esse poros, sive intervalla
quae ampliora redduntur, et novum aliquod corpus accedere
quod ipsa implet, etsi hoc novum corpus nullo
sensu percipiamus. Nulla enim ratio nos cogit ad credendum,
corpora omnia quae existunt debere sensus
nostros afficere.
Descartes PPh 43-44